monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > sectio 11 > sectio 17 > sectio > 123 > 125 > sectio 104 > sectio 14 > 3 > sectio 5 > sectio 26 > sectio 36 > sectio 102

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 102
Hunc locum Symmachus ita interpretatus est: καὶ ἐκτενεῖ τὰς σκηνὰς τοῦ ἱπποστασίου αὐτοῦ μεταξὺ τῶν θαλασσῶν εἰς τὸ ὄρος τῆς δυνάμεως τὸ ἅγιον, καὶ ἥξει ἕως ἄκρου αὐτοῦ, quod in Latino sonat: et extendet papiliones equitatus sui inter maria, super montem fortitudinis sanctum, et veniet usque ad verticem montis. Theodotio: Et figet tabernaculum suum in Aphedano inter maria in monte Saba sancto, et veniet usque ad partem eius. Aquila: Et plantabit tabernaculum praetorii sui in Ἀφαδανῷ inter maria, in monte glorioso et sancto, et veniet usque ad finem eius. Soli Septuaginta omni se nominis quaestione liberantes interpretati sunt: Et statuet tabernaculum suum tunc inter maria, et montem voluntatis sanctum, et veniet hora consummationis eius. Quos Apollinarius secutus, de nomine Apedno omnino conticuit.